De Admirandis, Pag. 90
 
Vanini, De Admirandis

/p. 90/ humor educitur et, si vivunt, ut ille confinxit,

etiam aqua indigebunt, ijsdem enim nutritur

vivens, quibus constat. Hinc intelligere etiam

potes procul a Philosophi dignitate esse Cardani

verba («ali nos aqua»): non enim uno nos

ali scripsit Philosophorum Dux; ijsdem sane alimur

quibus constamus et constamus quibus

alimur; est enim cibus substantia corporis

futura. Alex. – Gaudeo te pro aquae dignitate

adversus Cardanum dimicare. Forsitan adstipularis

Thaletis opinioni, aquam esse rerum

omnium primum elementum? I. C. Minime.

Nam, ut ratiocinationem, quam iuvenis institui,

omittam (ea erat: aquam non esse elementum,

quia non est rerum principium, sed potius

alius elementi effectus; efficitur enim aqua ab

aëris concretione), dico nunc mitius unum

idemque esse elementum aërem et aquam.

Alex. – Unde id probas? I. C. – Heri, cum essem in

balneis, aspexi aërem calidum, frigidis balnei

parietibus haerentem, in guttas densari, nec

suum mutatorem habere poterat lapidis frigus,

apud quod, pristina deposita forma, tam cito

aquae formam indueret. Quare sola densitate aër

et aqua mihi differre videntur. Alex. – Nova

profers. Sed putasne Aristotelem[2] Thaletis opinioni,

qua asserit aquam omnium rerum esse

originem, aliquo modo favisse? I. C. – Ab ea tantum

abfuit ut ne fluminum quidem concesserit

haberi principium.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum